- JUGALES Equi
- JUGALES Equiin quadriga, dicuntur qui intra iugum iuncti, Graecis Ζύγιοι; ὁ μέσος δεξιὸς καὶ ὀ μέσος ἀριςερὸς, medius derter et medius simster, Schol. Aristoph. aliis δεξιόζυγος καὶ ἀριςερόζυγος. Nempe sic olim equi iungebantur, ut duo iugales essent inter utrumque funalem, sic ut omnes quatuor equi aequatâ fronte procederent: cum hodie in quadriga bini funales coniuncti praecedant, subsequentibus binis iugalibus. Vide supra ubi deratlone Vert. equos ad Currum iungendi, item ubi de Funalibus equis. Erant autem minoris dignationis funalibus unde in curru Solis mares funarii, feminae Iugariae sunt, apud Hygin, cui Eos et Aethops illi, Bronte et Sterape istae dicuntur etc. Vide Salmas. ad Solin. p. 897. ut et infraubi de veterum Heroum Trigis. Qui vero e quos sic iungebant, Iunctores dicti, de quibus vide L. Pignor. Comm. de Servi: uti de ratione boves aratro iungendi, quod inventum alii Cereris, alii Buzygi, alii aliorum faciunt; deque modo vitulos ad iugum ferendum instituendi, aliisque huc facientibus hîc passim, inprimis ubi de Aratro, nec non in voce Vitula.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.